Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.6.1 Cic. Fam. 7.7.1 (English) >>Cic. Fam. 7.8.1

Scr. Romae ex. m. Iun. a. 700 (54). CICERO TREBATIO.

7.7.1

ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. in Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti.

7.7.2 id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. sin autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. †imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.6.1 Cic. Fam. 7.7.1 (English) >>Cic. Fam. 7.8.1

Powered by PhiloLogic